AGATHA

AGATHA
I.
AGATHA
Catinensis virgo (Volaterranus habet, Carthaginensis) sub Quintiano Siciliae proconsule, fidiculis eculeôque vexata, quod Diis tura dare nollet: mamillis deinde torta, cui et una adempta est, nec non super prunas testis permistas aliquandiu volutata: tandem plurimis aliis tormentis vexata, martyriô decorata est. Marulus l. 5. c. 6. Fulgosus l. 3. c. 3. et Sabellicus l. 5. c. 8.
II.
AGATHA
Gothorum, seu Agathopolis, urbs Principatus ulterioris in regno Neapolitano Episcopalis sub Archiepiscopo Beneventano.
III.
AGATHA
Urbs Occitaniae, 7. leucis distat Narbone, Montempessulanuin versus 10. in ora maris Mediterranaei et sinus Leonini, prope ostia Arauraris fluv. Dicta autem Bona Fortuna videtur a Massiliensibus, quorum κτίσμα illam Strabo l. 4. vocat, cum in agro Volcarum Tectosagum cap0to conderetur, ob alicuius proelii felicem eventum: sicut iidem Nicaeam vocavêre, ob victoriam ex Liguribus relatam. Sed iam Plinii aetate, conditoribus suis non amplius paruit. Nimirum Massiliensibus dedentibus sese Caius Caesar abstulerat omnia, praeter libertatem, et suis eos agris oppidisque spoliaverat. In veteri Notit. inter provinc. Narbonensis primae civitates octo, nunc quinto locô, nunc et saepius quartô locô ponitur civitas Agathensium, post Narbonem videl. Tolosam et Bererras. Notitia autem Galliae veterrima, quae Honorii principatu composita videtur, eius non meminit, quod forsan tum civitas aut sedes Episcopatus nondem erat. Certe non ante Messallae V. Cl. Consulatum, seu A. C. 506. quô in hac urbe Concilium habitum es in S. Andreae basilica, quae hodieque maior urbis est Ecclesta, Episcopatus Agathensis quisquam meminit. Huic autem Synodo interfuit atque subscripsit Sophronius Episcopus civitatis Agathensis annô 22. regni Alarici Regis. In Gothorum enim regno, i. e. in Septimania vel Gothia, sitam, memorat Gregor. Turonens. Histor. Franc. l. 6. c. 2. et Appendix Chronici Fredegarii, inter regionis Gothicae urbes famosissimas, illam ponit: quam cum Nemauso et Biterris Carolus Dux et Princeps Francorum Saracenis ademit. Vulgo Agde dicitur. Bibius Sequester l. de Flum. meminit Cyrtae fluvii Massiliensium, iuxta Agatham, in mare Gallicum effluentis, quem Galli linguâ patriâ Araurarim vocabant, incolaeque nunc Erau appellant. Fortê enim Massilienses, cum urbem conderent, flumini Agathensi Graecum dedêre nomen, et a flexuosis recursibus, quasi κυρτὸν vel incurvum, illud Cyrtam dixêre. Insulam urbi proximam cognominem Ptolemaeus habet, sed nulla est nunc ei adiacens, praeter Blasconem, vuglo Briscou, nisi forte haec ipsa a Massiliensibus linguâ suâ Agatha quoque vocata fuit: Hodie vero Blasco insul. continenti iuncta, iniectâ mari mole, et urbi pro portu est, Hadr. Vales.
Loca Dioecesi Agathensi comenta.
Agatha, Agde Araura sive Cesero ad Araurarim fluvium a Monasterio S. Tiberii, S. Tiberi, et corrupte S. Tuberi dicta. Florentiacum, Florensac. Lupianum, Loupian. Marcellianum, Marceilban. Mesva, Meze. Montaniacum, Montignac. Pinetum, Pinet. Piscenae, Pezenas. Villa-magna, Ville-maigue, Monasteriô veteri ilhistris, etc.
IV.
AGATHA
Ptol. Strab. l. 4. Plin. l. 3. c. 4. et Steph. urbs est et insula provinciae Narbonensis, quondam Massiliensium. Agde Morerio. Ayde Io. Poldo, qui scribit hanc a nonnullis Historiographis quoque Civitas Nigra appellari. Agachetyche, i. e. Bona Fortuna a Timosthene dici tradit Steph. longitud. 24. 50. latitud. 42. 40. Item urbs Campaniae Episcopalis sub Archiepiscopo Beneventano, inde 16. mill. pasl. Capuam versus. Est et insula Lyciae, et urbs Phocidis, quam aliqui Agatheam vocant. Steph.
V.
AGATHA
nomen gemmae, vide supra Achates

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Agatha — bezeichnet: eine Form des weiblichen Vornamens Agathe Ortsnamen: Agatha (Idaho), Ort in den Vereinigten Staaten Nachnamen: Dieter Agatha (* 1956), einem ehemaligen deutschen Fußballspieler Sankt Agatha Agatha von Catania (3. Jh.), sizilianische… …   Deutsch Wikipedia

  • Agatha — may refer to:*Agatha (name), a given name * Agatha (film), a 1979 film about Agatha Christie * Agatha (genus), a genus of gastropods *Agatha (Pokémon), a fictional character in the Pokémon franchise *Agatha, wife of Edward the Exile, 11th century …   Wikipedia

  • Agatha — Título Agatha Ficha técnica Dirección Michael Apted Producción Jarvis Astaire, Gavrik Losey Guion …   Wikipedia Español

  • Agatha — Agatha,   Märtyrerin aus Catania (Sizilien), ✝ zur Zeit des Decius (zwischen 249 und 251). Der Legende nach soll Catania bei einem Ausbruch des Ätna gerettet worden sein, weil man den Schleier der Agatha dem Lavastrom entgegentrug oder weil eine… …   Universal-Lexikon

  • Agătha [1] — Agătha (a. Geogr.), Stadt der Volker in Gallia Narbon., an der Mündung des Arauris, davor Insel; Colonie der Massilienser od. Phokäer; jetzt Agde …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Agătha [2] — Agătha (Agathe, v. gr.), Frauenname, d.i. die Gute; merkwürdig ist: St. A., vornehme Jungfrau zu Palermo, wurde Christin, verschmähte die Liebe des römischen Proconsuls Quintilianus od. Octavianus, wurde auf glühenden Kohlen gemartert u.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Agatha — (Agathe, griech., »die Gute, Gütige«), Heilige. nach der Legende die Tochter vornehmer Eltern zu Catania oder Palermo, ward, weil sie als Christin die Bewerbungen des Statthalters Quintianus zurückwies, in ein Freudenhaus gebracht, wo sie aller… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Agatha — Agātha, Heilige, vornehme Sizilierin, erlitt 5. Febr. (Gedächtnistag) 251 den Märtyrertod: Schutzheilige gegen Feuersgefahr. Attribute Zange und Kohlenbecken …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Agatha, St. — Agatha, St., (die Gute), vornehme Jungfrau von Palermo, wurde in der decischen Verfolgung im Jahr 252 auf das grausamste gemartert und starb am 4. Febr. im Gefängnisse; ihr Peiniger, der Statthalter Quintian von Sicilien, hatte weder ihre Liebe… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Agatha — f English: Latinized version of the Greek name Agathē, from the feminine form of the adjective agathos good, honourable. This was the name of a Christian saint popular in the Middle Ages; she was a Sicilian martyr of the 3rd century who suffered… …   First names dictionary

  • Agatha — fem. proper name, from Latin, from Gk. Agathe, fem. of agathos good, of unknown origin. Never a popular name in U.S., and all but unused there since 1940 …   Etymology dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”